2 | Noveris autem te etiam ex hoc non levius quam illo quo supra diximus affici detrimento: quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quae iuste solis est debilibus attributa. Nam utique omne hominum genus absque illo tantum genere monachorum, quod secundum praeceptum Apostoli quotidianis manuum suarum laboribus vivit, agapen alienae operationis exspectat. Unde non solum eos, qui semetipsos, vel parentum facultatibus, vel famulorum laboribus, vel fundorum suorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reges mundi huius, agape certum est sustentari. |
3 | Hoc denique maiorum nostrorum definitio habet: Quidquid ad necessitatem quotidiani victus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapen referri debere sanxerunt, secundum Apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienae, Qui, inquit, non operatur nec manducet. His beatus Antonius adversus quemdam usus verbis, etiam nos magisterii sui informavit exemplo, ut parentum perniciosissima blandimenta, et omnium qui victui necessariam subministrant agapen, insuper etiam omnem amoenae habitationis gratiam devitemus; squalentesque naturali amaritudine arenas, et perustas salsa inundatione regiones, nullique ob idipsum hominum iuri dominioque subiectas, cunctis mundi huius opibus praeponamus, ut non solum frequentias hominum obtentu inviae solitudinis declinemus, sed etiam nequaquam nos ad qualiscumque culturae distentionem uberis soli natura sollicitet, per quam mens ab illa principali observatione cordis distracta, spiritualibus studiis redderetur effeta. |